A+ A A-

De Miseria Condicionis Humane (De la Misère de la Condition Humaine)

Innocent III (Lotario de' Conti di Segni, c.1161-1216)

pape_Innocent_III_1198-1216

DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE

[1] DE MISERIA HOMINIS

"Quare de vulva matris mee egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei?" Si talia locutus est ille de se quem Deus sanctificavit in utero, qualia loquar ego de me, quem mater mea genuit in peccato? Heu me, dixerim, mater mea, quid me genuisti, filium amaritudinis et doloris? "Quare non in vulva mortuus sum? Egressus de utero, non statim perii? Cur exceptus genibus, lactatus uberibus," natus "in combustionem et cibum ignis"?

Lire la suite

Extraits

Nothing to show. You must configure the data source of the widget.